monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 180

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 180
Quod tamen servitium quamvis quibusdam hominibus, qui se prius saeculo subiugaverant, aliquando concessum fuisse reperiatur; tamen in illis apparuisse cernitur qui ante susceptum et non post susceptum servitium meum carnali iugo se supposuerant, ita tamen quod eodem iugo ab eis postmodum absciso, deinde in ipsis Spiritus sanctus praeconia laudis in mirabilibus suis operatus est, cum hoc in primordio surgentis Ecclesiae propter paucitatem sacerdotum in miraculo concessum sit; sed nunc ipsa adulta et bene confortata, ministris eius multiplicatis, iuxta id quod ecclesiastica censura de eadem causa ostendit praecavendum est, secundum hoc exemplum, quoniam ab initio nascentis mundi masculis feminas de proxima stirpe suam ducere ob raritatem hominum concessum est, quod tamen nec ipsis dilatatis prohibendum est.